- MARRES
- MARRESAegypti Rex, operâ cornicis uti consuevisse in ???teris, quô terrarum vellet, mittendis, eique mortuae sepulchrum statuisse, ad lacum Myridis, prope Crocodilorum oppidum, legitur apud Aelian. de Animal. l. 6. c. 7. Sed omnino Aegyptiacae vanitati tribuendum, quod ibidem dicitur, cornicem, simul ac audiisset, quo perferenda esset epistola, quae regiones transeundae, ubi quiescendum, eô, prout acceperat, iter direxisse. Captum haec brutae animantis excedunt: sed solent homines de magnis loqui maiora, ut magis sint admirationi. Quamvis sint qui fidem habeant; sed putant, malum genium alitem hanc duxisse. Quomodo Barbari, Christianis Tyrios obsidentibus, columbae ministeriô in literis mittendis usi sunt; Christiani autem in castris suis, alite conspectâ, tantum excitôrunt clamorem, ut ea conciderit, huicque illi literas contrarii argumenti alligôrunt, atque ita illuserunt obsessis, vide apud P. Aemilium de Francorum gestis l. 5. in vita Lud. Crassi et Petrum Iustinianum Histor. Ven. l. 2. Cuiusmodi alia ex Romana Batavaque historia adferri possent varia: de tinnunculis indigitabo saltem locum Plinii l. 10. c. 37. Plura Voss. Idol. l. 3. c. 98.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.